
Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi:
In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Ierusalem.
Ierusalem, quae aedificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te:
Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:
Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
-- Psalmus 121, Feria secunda ad Vesperas, Breviarium Romanum.
(Photos: Uruknet)