Tuesday, November 10, 2009

ECHR vs. Jesus Christ Crucified: "déxtera tua, et bráchium tuum, et illuminátio vultus tui...Salvásti enim nos de affligéntibus nos"

43:1 Deus áuribus nostris audívimus: * patres nostri annuntiavérunt nobis.
43:2 Opus, quod operátus es in diébus eórum, * et in diébus antíquis.
43:3 Manus tua gentes dispérdidit, et plantásti eos: * afflixísti pópulos, et expulísti eos.
43:4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et bráchium eórum non salvávit eos:
43:5 Sed déxtera tua, et bráchium tuum, et illuminátio vultus tui: * quóniam complacuísti in eis.


43:6 Tu es ipse Rex meus et Deus meus: * qui mandas salútes Jacob.
43:7 In te inimícos nostros ventilábimus cornu: * et in nómine tuo spernémus insurgéntes in nobis.
43:8 Non enim in arcu meo sperábo: * et gládius meus non salvábit me.
43:9 Salvásti enim nos de affligéntibus nos: * et odiéntes nos confudísti.
43:9 In Deo laudábimur tota die: * et in nómine tuo confitébimur in sæculum.
43:10 Nunc autem repulísti et confundísti nos: * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris.
43:11 Avertísti nos retrórsum post inimícos nostros: * et qui odérunt nos, diripiébant sibi.
43:12 Dedísti nos tamquam oves escárum: * et in géntibus dispersísti nos.
43:13 Vendidísti pópulum tuum sine prétio: * et non fuit multitúdo in commutatiónibus eórum.

43:14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
43:15 Posuísti nos in similitúdinem géntibus: * commotiónem cápitis in pópulis.
43:16 Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me.
43:17 A voce exprobrántis, et obloquéntis: * a fácie inimíci, et persequéntis.
43:18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te: * et iníque non égimus in testaménto tuo.

43:19 Et non recéssit retro cor nostrum: * et declinásti sémitas nostras a via tua:
43:20 Quóniam humiliásti nos in loco afflictiónis, * et coopéruit nos umbra mortis.

43:21 Si oblíti sumus nomen Dei nostri, * et si expándimus manus nostras ad deum aliénum:
43:22 Nonne Deus requíret ista? * ipse enim novit abscóndita cordis.
43:23 Quóniam propter te mortificámur tota die: * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
43:24 Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? * exsúrge, et ne repéllas in finem.
43:25 Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ, et tribulatiónis nostræ?
43:26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra: * conglutinátus est in terra venter noster.
43:26 Exsúrge, Dómine, ádjuva nos: * et rédime nos propter nomen tuum.




The European Court of Human Rights decides that the crucifix in Italian classrooms is an obstacle to religious freedom. More here.

Monday, October 26, 2009

2009 MC Marathon: "Et státuit super petram pedes meos: et diréxit gressus meos."

Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.
Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
Beátus vir, cujus est nomen Dómini spes ejus: * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce, vénio.
In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.

-- Psalmus 39(1-9), Feria tertia ad Tertiam, Breviarium Romanum

Thanks be to Almighty God for having completed the 2009 Marine Corps Marathon. More details at A Priest Life.

Tuesday, October 13, 2009

James Lawrence Pouillon: "Inimíci mei dixérunt mala mihi: 'Quando moriétur, et períbit nomen ejus?' "

Beátus qui intélligit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris ejus: * univérsum stratum ejus versásti in infirmitáte ejus.
Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen ejus?
Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor ejus congregávit iniquitátem sibi.
Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adjíciet ut resúrgat?
Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum: * fiat, fiat.



Photo source: The Flint Journal

Read about James Lawrence Pouillon, 63, of Owosso, Michigan, pro-life martyr assassinated in witness for unborn and all victims of the cult of death, here.

Longtime friend and fellow activist Judy Climer, president of Flint Right to Life, described Pouillon as "just a nice, elderly gentleman who was disabled, used an oxygen tank and wore leg braces."

Climer said Pouillon had a regular weekly schedule of visits to abortion clinics in Flint and Saginaw, where he would park across the street and pray when abortions were allegedly being conducted.

"I knew him very well. He told me one time God put in his heart a passion for the little babies that have the right to be born and they were being denied that right," said Climer, who said Pouillon often stopped at her office for coffee breaks as he drove from one location to another to demonstrate.

"He even told me once he'd be willing to die for that belief. That's what I hear him saying right now." (Source: Flint Journal and MLive.)

Tuesday, September 29, 2009

2009 Washington Chant Pilgrimage: "Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo."

Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.

Tuesday, September 22, 2009

Arcidiocesi di Oristano, Italia: "altaria tua destruxerunt"

...zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii


Israhel altaria tua


destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et



derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam


et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce
Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominu.
-- 1 Kings 19:10

Friday, September 18, 2009

Devotion to the Sacred Heart of Jesus: "Factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei."

Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.

-- Psalmus 21(13-23) S. Joseph Cupertino, Ad Primam, Breviarium Romanum

(More about Devotion to the Sacred Heart of Jesus can be found here. The text of the prayers proper to this devotion can be found here.)

Wednesday, September 16, 2009

Betrayal of the Benedictine Reform: "Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam"

Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me.
Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi.
Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me.
Dic animae meae: “ Salus tua ego sum ”.


Confundantur et revereantur quaerentes animam meam;
avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;
fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.

Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae.
Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum,
et in eandem calamitatem ipse cadat.
Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo.

Omnia ossa mea dicent: "Domine, quis similis tibi?
Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum ”.
Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me;
retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae.

Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur.
Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar.
Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.
Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis.

Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam.

Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te.
Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant.
Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: “ Euge, euge, viderunt oculi nostri".


Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.
Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam.
Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
Non dicant in cordibus suis: “Euge animae nostrae”; nec dicant: “Devoravimus eum ”.

Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis;
induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me
Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: “ Magnificetur Dominus,qui vult pacem servi sui ”.
Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.

-- PSALMUS 35 (34)

(The Splendor of the Church carries a list of common liturgical abuses. See it here. Redemptionis Sacramentum lists 28 grave abuses threatening the validity and dignity of the holy Mass. News item here.)