Sunday, January 4, 2009

Admirabile nomen Jesu,


...quod est super omne nomen, Venite adoremus.

Palestrina - "Jesu, rex admirabilis" - Gardiner

Psalmus 8
[1]
8:1 (in finem pro torcularibus psalmus David)
8:2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
8:3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
8:4 Quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
8:5 Quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
8:6 Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
8:7 Et constituisti eum super opera manuum tuarum
8:8 Omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
8:9 Volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
8:10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra


Oremus
Deus, qui unigenitum Filium tuum constituisti humani generis Salvatorem, et Jesum vocari jussisti: concede propitius; ut cujus sanctum nomen veneramur in terris, ejus quoque aspectu perfruamur in coelis.
Per eumdem
Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Heinrich Schutz - "O Jesu, Nomen Dulce" - Andreas Scholl


Meeting Christ in the Liturgy offers a reflection for the Feast of the Holy Name of Jesus.

(Art: Saint Bernardino of Siena, Vincenzo Foppa about 1495/1500. Oil on panel, 148.9 x 57 cm. Washington, National Gallery of Art. Saint Berdardino promoted devotion to the Holy Name of Jesus.)