Wednesday, July 15, 2009

Sancta Missa: "vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos"


In converténdo Dóminus captivitátem Sion: * facti sumus sicut consoláti:
Tunc replétum est gáudio os nostrum: * et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicent inter gentes: * Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: * facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram, * sicut torrens in Austro.
Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant, * mitténtes sémina sua.
Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, * portántes manípulos suos.




View photos of Father Charles Johnson offering Holy Mass at the port of Norfolk, Virginia, USA at A Priest Life.

Wednesday, July 8, 2009

Encyclical of His Holiness Benedict XVI Caritas in Veritate: "Quia Dóminus amat judícium, et non derelínquet sanctos suos"

Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Quóniam tamquam foenum velóciter aréscent: * et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et pascéris in divítiis ejus.
Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
Et edúcet quasi lumen justítiam tuam: et judícium tuum tamquam merídiem: * súbditus esto Dómino, et ora eum.
Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine faciénte injustítias.
Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut malignéris.
Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quæres locum ejus et non invénies.
Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in multitúdine pacis.
Observábit peccátor justum: * et stridébit super eum déntibus suis.
Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet dies ejus.
Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
Ut dejíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum confringátur.
Mélius est módicum justo, * super divítias peccatórum multas.
Quóniam bráchia peccatórum conteréntur: * confírmat autem justos Dóminus.
Novit Dóminus dies immaculatórum: * et heréditas eórum in ætérnum erit.
Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: * quia peccatóres períbunt.
Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti: * deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
Mutuábitur peccátor, et non solvet: * justus autem miserétur et tríbuet.
Quia benedicéntes ei hereditábunt terram: * maledicéntes autem ei disperíbunt.
Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur: * et viam ejus volet.
Cum cecíderit non collidétur: * quia Dóminus suppónit manum suam.
Júnior fui, étenim sénui: * et non vidi justum derelíctum, nec semen ejus quærens panem.
Tota die miserétur et cómmodat: * et semen illíus in benedictióne erit.
Declína a malo, et fac bonum: * et inhábita in sæculum sæculi.
Quia Dóminus amat judícium, et non derelínquet sanctos suos: * in ætérnum conservabúntur.
Injústi puniéntur: * et semen impiórum períbit.
Justi autem hereditábunt terram: * et inhabitábunt in sæculum sæculi super eam.