"Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator.
Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusione fabricatores errorum.
"Israel salvatus est in Domino salute aeterna: non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius:
Non in vanum creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.
Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso:
Non dixi semini Iacob frustra: Quaerite me: ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta.
Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus:
Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant deum non salvantem.
Annuntiate, et venite, et consiliamini simul: Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud?
Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me.
Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae: quia ego Deus, et non est alius.
In memetipso iuravi, egredietur de ore meo iustitiae verbum, et non revertetur:
"Quia mihi curvabunt omnia genu,
"et iurabit omnis lingua.
Ergo in Domino, dicet, meae sunt iustitiae et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
In Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israel."
-- Canticum Isaiae 45:15-26, Feria sexta ad laudes I, Breviarium Romanum
Numbering the Heavens
-
Lost in Translation #112In the Niceno-Constantinopolitan Creed, God the
Father is said to have created Heaven and earth (οὐρανοῦ καὶ γῆς) while the
Son of ...
1 hour ago