In illo tempore: Rogabat Jesum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaeis discubuit. Et reliqua.
-- Luke 7:36-50
Homilia sancti Gregorii Papae.
Cogitanti mihi de Mariae Magdalenae poenitentia, flere magis libet, quam aliquid dicere. Cujus enim vel saxeum pectus illae hujus peccatricis lacrimae ad exemplum poenitendi non emolliant? Consideravit namque quid fecit, et noluit moderari quid faceret. Super convivantes ingressa est, non jussa venit, inter epulas lacrimas obtulit. Discite quo dolore ardet, quae flere et inter epulas non erubescit.

-- Homilia 33. in Evangelia.
Commemoratio Feria Quinta infra Hebdomadam Passionis
Ant. Magister dicit: * Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
V. Eripe me de inimicis meis Deus meus
R. Et ab insurgentibus in me libera me
Oratio
Praesta, quaesumus omnipotens Deus: ut dignitas conditionis humanae per immoderantia sauciata, medicinalis parsimoniae studio reformetur
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.