Ante sex dies Paschae venit Jesus Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. Et reliqua.
-- John 12:1-9.
Homilia sancti Augustini Episcopi.
Tractus 50. in Joann., post init.
Ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, Lazarus unus erat ex recumbentibus: vivebat, loquebatur, epulabatur, veritas ostendebatur, infidelitas Judaeorum confundebatur. Discumbebat ergo Jesus cum Lazaro, et ceteris: ministrabat Martha una ex sororibus Lazari. Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta est ex odore unguenti. Factum audivimus: mysterium requiramus.

-- Tractus 50. in Joann., post init.
Oremus
Da, quaesumus omnipotens Deus: ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus; intercedente Unigeniti Filii tui passione respiremus:
Qui tecum...