Saturday, March 14, 2009

Letter of His Holiness Benedict XVI to the Bishops: "Et in prophetis meis nolite malignari."

"I was saddened by the fact that even Catholics who, after all, might have had a better knowledge of the situation, thought they had to attack me with open hostility."

Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: * annuntiáte inter Gentes ópera ejus.
Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília ejus.
Laudámini in nómine sancto ejus: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
Quærite Dóminum, et confirmámini: * quærite fáciem ejus semper.
Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit: * prodígia ejus, et judícia oris ejus.
Semen Ábraham, servi ejus: * fílii Jacob, elécti ejus.
Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra judícia ejus.
Memor fuit in sæculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
Quod dispósuit ad Ábraham: * et juraménti sui ad Isaac:
Et státuit illud Jacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ ejus:
Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.

-- Psalmus 104(1-15) [1], Sabbato ad Matutinum, ad Nocturnum, Breviarium Romanum