Adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
Ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
Nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium
Sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
In plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis
In castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta
In verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris
Per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
Quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
Quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes
-- Epistola secunda beati Pauli Apostoli ad Corinthios 6:1-10, Lectio 1, Ad Matutinum, Dominica I in Quadragesima, Breviarium Romanum
Dominica XXIV et Ultima post Pentecosten
-
From the Holy Gospel according to Matthew
*Matt 24:15-35*
*A*t that time, Jesus said unto his disciples: When ye shall see the
abomination of desolation, ...
2 hours ago