Et apposuérunt adhuc peccáre ei: * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * ut péterent escas animábus suis.
Et male locúti sunt de Deo: * dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ: * et torréntes inundavérunt.
Numquid et panem potest dare, * aut paráre mensam pópulo suo?
Ideo audívit Dóminus, et dístulit: * et ignis accénsus est in Jacob, et ira ascéndit in Israël.
Quia non credidérunt in Deo: * nec speravérunt in salutári ejus:
Et mandávit núbibus désuper: * et jánuas cæli apéruit.
Et pluit illis manna ad manducándum: * et panem cæli dedit eis.
Panem Angelórum manducávit homo, * cibária misit eis in abundántia.
Tránstulit Austrum de cælo: * et indúxit in virtúte sua Áfricum.
Et pluit super eos sicut púlverem carnes: * et sicut arénam maris volatília pennáta.
Et cecidérunt in médio castrórum eórum: * circa tabernácula eórum.
Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: *non sunt fraudáti a desidério suo.
Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum: * et ira Dei ascéndit super eos.
Et occídit pingues eórum, * et eléctos Israël impedívit.
Immaculate Mary, Model of Hermits: A Vocation to Spotlessness
-
A reflection for the Presentation of the Blessed Virgin Mary in the
Temple“Who shall ascend into the mountain of the Lord: or who shall stand
in His holy p...
33 minutes ago