Tuesday, March 31, 2009

Feria III post Dominica Passionis: "Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum."

Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius.
-- Jer 11:19

Oremus.
Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium; ut, qui sanctae Dei Genitricis memoriam agimus; intercessionis eius auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus.
Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum, vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.