"Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
Spiritus Sanctus in te descendet, Maria, et virtus Altissimi obumbrabit tibi."
Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
-- Psalmus 8, Commune festorum beatae Mariae Virginis, In I Nocturno, Breviarium Romanum
Oremus
Deus qui de beatæ Marite Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: præsta supplicibus tuis; ut qui vere eam Genitricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvamur.
Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium Tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
(Art: The Annunciation, Fra Angelico, c. 1430, Museo Diocesano, Cortona, Italia.)