Tuesday, February 24, 2009

S. MATTHIAE APOSTOLI: "Et statuerunt...Matthiam"













"Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus: et Matthiam"
- De Actibus Apostolorum"
, Cap. I, 23

"Si duodecim stellas ibi sunt, non est ubi sedeat tertius decimus Paulus Apostolus et non erit quomodo judicet: et ipse se judicaturum dixit, non homines tantum, sed et angelos. Quos angelos, nisi apostatas angelos? Nescitis, inquit, quia angelos judicabimus? Responderet ergo turba: Quid te jactas judicaturum? Ubi sedebis? Duodecim sedes dixit Dominus duodecim Apostolis: unus cecidit Judas, in locum ipsius sanctus Matthias ordinatus est; impletus est duodendrius numerus sedium: Primo locum inveni, ubi sedeas, et sic te minare judicaturum. Duodecim ergo sedes quid sibi velint, videamus. Sacramentum est cujusdam universitatis, quia per totum orbem terrarum futura erat Ecclesia: unde vocatur hoc aedificium ad Christi compagem."

-- De Expositione sancti Augustini Episcopi super Psalmum octogesimum sextum, S. Matthiae Apostoli Ad Matutinum, Breviarium Romanum

(Photo: Sankt Matthias Abbey, Trier.)