
Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae.
Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: die formabuntur, et nemo in eis.
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confirmati sunt principatus eorum.
Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exsurrexi et adhuc sum tecum.
Si occideris, Deus, peccatores: et viri sanguinum declinate a me:
Quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? et super inimicos tuos tabescebam?

Proba me, Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via aeterna.
-- Psalmus 138(14-24), Breviarium Romanum, Feria sexta ad Vesperas
(Photo: Chip Somodevilla/Getty Images.)