Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
| 3 Intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam |
|
4 Quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit |
|
5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio |
|
6 Inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt |
|
7 Posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis |
|
8 Super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me |
|
9 Longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar |
|
10 Oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas |
|
11 Numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi |
|
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in per ditione |
|
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis |
|
14 Et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te |
|
15 Ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me |
|
16 Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus |
|
17 In me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me |
|
18 Circuierunt me sicut aqua tota die circum dederunt me simul |
|
19 Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
-- Psalmus 87 (88) |