Monday, April 19, 2010

Earth Day: "in manu ejus sunt omnes fines terrae"

Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro:
praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.


Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos,
quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae,
et altitudines montium ipse conspicit.


Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus


et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus
venite, adoremus, et procidamus ante Deum:
ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.



Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra,
sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto:
ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.

Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi;
Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas:
quibus juravi in ira mea; Si introibunt in requiem meam.