Saturday, November 29, 2008

Dominicam I Adventus: "Rorate caeli, desuper...

...et nubes pluant justum.
Aperiatur terra, et germinet Salvatorem."

-- Antiphona Dominicam I Adventus.













Oremus
Excita, quaesumus Domine, potentiam tuam, et veni: ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberante salvari:
Per Dominum ...

Let us pray
Stir up, O Lord, we pray thee, thy strength, and come among us, that whereas through our sins and wickedness we do justly apprehend thy wrathful judgments hanging over us, thy bountiful grace and mercy may speedily help and deliver us;
Through our Lord Jesus Christ...

Meeting Christ in the Liturgy offers a reflection for Dominicam I Adventus.

Thursday, November 27, 2008

Animas pauperum salvas faciet...Benedictus Dominus Deus















Coram illo procident Aethiopes; et inimici eius terram lingent.
Reges Tharsis, et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent.
Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei:
Quia liberavit pauperem a potente: et pauperem, cui non erat adiutor,
Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei.
Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut faenum terrae.
Sit nomen eius benedictum in saecula: ante solem permanet nomen eius.
Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae: omnes gentes beatificabunt eum.
Benedictus Dominus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus:
Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum: et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat.

-- Psalmus 71, Breviarium Romanum, Feria quinta ad Primam

(Photo of Refugees in the Congo by ROBERTO SCHMIDT/AFP/Getty Images.)

Wednesday, November 26, 2008

Quote of the Day: "Safe, legal and rare"
















"I think concelebration should be safe, legal and rare. That is, a) rubrics should be carefully followed, b) priests should be free to concelebrate or not without being picked on or criticized, c) it should not be the norm or anything close to commonplace."

-- Fr Z on www.wdtprs.com

(Photo: The Crescat.)

Saturday, November 22, 2008

Dominica XXIV et ultima Post Pentecosten




Meeting Christ in the Liturgy offers a reflection for the Twenty-fourth and last Sunday after Pentecost.

Wednesday, November 19, 2008

"Altitudines montium ipse conspicit...Ipsius est mare"














Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.

Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.

Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.

Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.

Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

-- Psalmus 94, Invitatorium, Ad Matutinum

(Photos by author: Santa Croce beach and vicinity between Amalfi and Positano, Amalfi Coast, Italia.)

Saturday, November 15, 2008

Dominica VI quae superfuit post Epiphaniam

Oratio:

Praesta, quaesumus, omipotens Deus: ut, semper rationabilia meditantes;
quae tibi sunt placita, et dictis exsequamur et factis.
Per Dominum...





Meeting Christ in the Liturgy offers a reflection on the Gospel of Saint Matthew 24, 15-35.

(Photo by author: Bay of Naples. Rights reserved.)

Sunday, November 9, 2008

Qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei


Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus
Quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput
Super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos
Dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel ultra
Quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt
Tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
Etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth (diapsalma)
Fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
Disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
Qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti
Sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes
Ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
Imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra

-- Psalmus 82, ad Matutinum, Feria sexta

(Photo by author: Temple of Magna Graecia, 6th century BC, Paestum, Italia.)

Wednesday, November 5, 2008

Election: "sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat"

Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam

Et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae

Non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi

Cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam

Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam

Oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat

Non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum

In matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

--Psalmus 100

In Dedicatione Archibasilicae Sanctissimi Salvatoris


Oremus
Deus, qui nobis per singulos annos hujus sancti templi tui consecrationis reparas diem, et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes: exaudi preces populi tui, et praesta; ut, quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta se impetrasse laetetur.
Per Dominum...

Meeting Christ in the Liturgy offers a reflection for the Dedication of the Laterna Basilica.

(The late Baroque façade of the Basilica of St. John Lateran was completed by Alessandro Galilei in 1735 after winning a competition for the design. Photo credit Wikipedia)