Coram illo procident Aethiopes; et inimici eius terram lingent.
Reges Tharsis, et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent.
Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei:
Quia liberavit pauperem a potente: et pauperem, cui non erat adiutor,
Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei.
Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut faenum terrae.
Sit nomen eius benedictum in saecula: ante solem permanet nomen eius.
Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae: omnes gentes beatificabunt eum.
Benedictus Dominus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus:
Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum: et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat.
-- Psalmus 71, Breviarium Romanum, Feria quinta ad Primam
(Photo of Refugees in the Congo by ROBERTO SCHMIDT/AFP/Getty Images.)