
Psalmus 49(16-23) [8]
49:16 Peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
49:17 Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
49:18 Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
49:19 Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
49:20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
49:21 Haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
49:22 Intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
49:23 Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei