Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a facie eius.
Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Et iusti epulentur, exultent in conspectu Dei: et delectentur in laetitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi.
Exsultate in conspectu eius: turbabuntur a facie eius, patris orphanorum et iudicis viduarum.
Deus in loco sancto suo: Deus qui inhabitare facit unius moris in domo:
Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris.
Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto:
Terra mota est, etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuae: et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Animalia tua habitant in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
-- Psalmus 67, 1-11, Feria quinta ad Matutinum, ad Nocturnum, Breviarium Romanum
(Photos: Reuters and apfn.org.)