Thursday, February 24, 2011

Priest dragged from the altar, France, 1987: "Tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum"

Tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum.
Evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius.
Destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem.
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis.
Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius.
Avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello.
Destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti.
Minorasti dies temporis eius per fudisti eum confusione.
Usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua.
Memorare quae mea sub stantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum.
Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi.
Ubi sunt misericordiae tuae anti quae Domine sicut iurasti David in veritate tua.
Memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium.
Quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui.
Benedictus Dominus in aeternum fiat, fiat.

-- Psalmus 88, 39-53

Nel foto: Francia, 1987: su richiesta del sacrilego vescovo di Versailles, la Polizia interrompe la celebrazione di una Santa Messa tradizionale, trascinando il Sacerdote via dall'altare. In photo: At the request of the bishop of Versailles in 1987, the police interrupted the celebration of the traditional holy Mass, dragging the priest away from the altar.

Wednesday, February 23, 2011

Christchurch: "Proptérea non timébimus dum turbábitur terra"

45:1 Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:2 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:3 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
45:4 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:5 Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:6 Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:7 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
45:8 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:9 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:10 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus, et exaltábor in terra.
45:11 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.



Photo by Daylife: Debris crush a car outside the Christchurch Catholic Cathedral after an earthquake rocked Christchurch, New Zealand, Tuesday, Feb. 22, 2011. The 6.3-magnitude quake hit at the height of a busy workday, toppling tall buildings and churches, crushing buses and killing dozens of people in one of the country's worst natural disasters.

Tuesday, February 15, 2011

Egypt: "Mansuéti autem hereditábunt terram"

Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Quóniam tamquam foenum velóciter aréscent: * et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et pascéris in divítiis ejus.
Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
Et edúcet quasi lumen justítiam tuam: et judícium tuum tamquam
merídiem:* súbditus esto Dómino, et ora eum.
Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine faciénte injustítias.
Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut malignéris.
Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quæres locum ejus et non invénies.
Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in multitúdine pacis.
Observábit peccátor justum: * et stridébit super eum déntibus suis.
Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet dies ejus.
Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
Ut dejíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum confringátur.