Thursday, August 27, 2009

Incubus of the pro-abortion/infanticide juggernaut: "Velut sómnium surgéntium, Dómine, * in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges."

Quam bonus Israël Deus, * his, qui recto sunt corde!
Mei autem pæne moti sunt pedes: * pene effúsi sunt gressus mei.

Quia zelávi super iníquos, * pacem peccatórum videns.
Quia non est respéctus morti eórum: * et firmaméntum in plaga eórum.


In labóre hóminum non sunt, * et cum homínibus non flagellabúntur: Ideo ténuit eos supérbia, * opérti sunt iniquitáte et impietáte sua.

Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum: * transiérunt in afféctum cordis. Cogitavérunt, et locúti sunt nequítiam: * iniquitátem in excélso locúti sunt.

Posuérunt in cælum os suum: * et lingua eórum transívit in terra.

Ídeo convertétur pópulus meus hic: * et dies pleni inveniéntur in eis.
Et dixérunt: Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in excélso?

Ecce, ipsi peccatóres, et abundántes in sæculo, * obtinuérunt divítias. Et dixi: Ergo sine causa justificávi cor meum, * et lavi inter innocéntes manus meas:

Et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.
Si dicébam: Narrábo sic: * ecce, natiónem filiórum tuórum reprobávi.

Existimábam ut cognóscerem hoc, * labor est ante me: Donec intrem in Sanctuárium Dei: * et intélligam in novíssimis eórum. Verúmtamen propter dolos posuísti eis: * dejecísti eos dum allevaréntur.

Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt: * periérunt propter iniquitátem suam.

Velut sómnium surgéntium, Dómine, * in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges.

Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: * et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi.

Ut juméntum factus sum apud te: * et ego semper tecum.
Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, * et cum glória suscepísti me.

Quid enim mihi est in cælo? * et a te quid vólui super terram?
Defécit caro mea, et cor meum: * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt: * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

Mihi autem adhærére Deo bonum est: * pónere in Dómino Deo spem meam: Ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas, * in portis fíliæ Sion.

-- Psalmus 72(18-28), S. Josephi Calasantini Confessoris ad tertiam, Breviarium Romanum

In photos: the man who holds the office of president signs an embryonic stem-cell research bill into law consigning thousands to their deaths. Ted Kennedy was greatly responsible for advancing the abortion movement in the US. More on the story: President Obama to deliver the eulogy at Kennedy's funeral, a Catholic liturgy to be held in a Catholic church. Click here to read more.

Monday, August 24, 2009

S. BARTHOLOMAEI APOSTOLI: "Custódit Dóminus ómnia ossa eórum"

Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.

-- Psalmus 33, S. BARTHOLOMAEI APOSTOLI ad Matutinum, Breviarium Romanum

Art: Michelangelo: S. Bartholomew, detail, Last Judgment, Sixtine Chapel, Vatican City.

Saturday, August 22, 2009

IMMACULATI CORDIS B. M. V.: "Exsultávit cor meum in Domino"


Exsultávit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo, quia laetáta sum in salutári suo.

Friday, August 14, 2009

Assumptione Beatae Mariae Virginis: "Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: *circúmdata varietáte."

Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum Regis.
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga regni tui.
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sæculi.


-- Psalmus 44, Assumptione Beatae Mariae Virginis ad Matutinum, Breviarium Romanum

Art: The Assumption of the Blessed Virgin Mary, Peter Paul Rubens

Thursday, August 13, 2009

Typhoon Morakot in Taiwan: "Flúvios scindes terræ"


Dómine, audívi auditiónem tuam, * et tímui.
Dómine, opus tuum, * in médio annórum vivífica illud:
In médio annórum notum fácies: * cum irátus fúeris, misericórdiæ recordáberis.
Deus ab Austro véniet, * et sanctus de monte Pharan:
Opéruit cælos glória ejus: * et laudis ejus plena est terra.
Splendor ejus ut lux erit: * córnua in mánibus ejus:
Ibi abscóndita est fortitúdo ejus: * ante fáciem ejus ibit mors.
Et egrediétur diábolus ante pedes ejus. * Stetit, et mensus est terram.
Aspéxit, et dissólvit gentes: * et contríti sunt montes sæculi.
Incurváti sunt colles mundi, * ab itinéribus æternitátis ejus.
Pro iniquitáte vidi tentória Æthiópiæ, * turbabúntur pelles terræ Mádian.
Numquid in flumínibus irátus es, Dómine? * aut in flumínibus furor tuus? vel in mari indignátio tua?
Qui ascéndes super equos tuos: * et quadrígæ tuæ salvátio.
Súscitans suscitábis arcum tuum: * juraménta tríbubus quæ locútus es.
Flúvios scindes terræ: vidérunt te, et doluérunt montes: * gurges aquárum tránsiit.

Dedit abýssus vocem suam: * altitúdo manus suas levávit.
Sol, et luna stetérunt in habitáculo suo, * in luce sagittárum tuárum, ibunt in splendóre fulgurántis hastæ tuæ.
In frémitu conculcábis terram: * et in furóre obstupefácies gentes.
Egréssus es in salútem pópuli tui: * in salútem cum Christo tuo.
Percussísti caput de domo ímpii: * denudásti fundaméntum ejus usque ad collum.
Maledixísti sceptris ejus, cápiti bellatórum ejus, * veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me.
Exsultátio eórum * sicut ejus, qui dévorat páuperem in abscóndito.
Viam fecísti in mari equis tuis, * in luto aquárum multárum.
Audívi, et conturbátus est venter meus: * a voce contremuérunt lábia mea.
Ingrediátur putrédo in óssibus meis, * et subter me scáteat.
Ut requiéscam in die tribulatiónis: * ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum.
Ficus enim non florébit: * et non erit germen in víneis.
Mentiétur opus olívæ: * et arva non áfferent cibum.
Abscindétur de ovíli pecus: * et non erit arméntum in præsépibus.
Ego autem in Dómino gaudébo: * et exsultábo in Deo Jesu meo.
Deus Dóminus fortitúdo mea: * et ponet pedes meos quasi cervórum.
Et super excélsa mea dedúcet me victor * in psalmis canéntem.

Monday, August 10, 2009

S. Laurentii Martyris: " igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas"

Exáudi, Dómine, justítiam meam: * inténde deprecatiónem meam.
Áuribus pércipe oratiónem meam, * non in lábiis dolósis.
De vultu tuo judícium meum pródeat: * óculi tui vídeant æquitátes.
Probásti cor meum, et visitásti nocte: * igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.
Ut non loquátur os meum ópera hóminum: * propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras.
Pérfice gressus meos in sémitis tuis: * ut non moveántur vestígia mea.
Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: * inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Mirífica misericórdias tuas, * qui salvos facis sperántes in te.
A resisténtibus déxteræ tuæ custódi me, * ut pupíllam óculi.
Sub umbra alárum tuárum prótege me: * a fácie impiórum qui me afflixérunt.
Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt, ádipem suum conclusérunt: * os eórum locútum est supérbiam.
Projiciéntes me nunc circumdedérunt me: * óculos suos statuérunt declináre in terram.
Suscepérunt me sicut leo parátus ad prædam: * et sicut cátulus leónis hábitans in ábditis.
Exsúrge, Dómine, prævéni eum, et supplánta eum: * éripe ánimam meam ab ímpio, frámeam tuam ab inimícis manus tuæ.
Dómine, a paucis de terra dívide eos in vita eórum: * de abscónditis tuis adimplétus est venter eórum.
Saturáti sunt fíliis: * et dimisérunt relíquias suas párvulis suis.
Ego autem in justítia apparébo conspéctui tuo: * satiábor cum apparúerit glória tua.