Friday, April 2, 2010

Venerdi Santo: "Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti?"

21:1 Deus, Deus meus, réspice in me: * quare me dereliquísti? longe a salúte mea verba delictórum meórum.
21:2 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
21:3 Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
21:4 In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
21:5 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
21:6 Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.
21:7 Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
21:8 Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
21:9 Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero:
21:10 De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
21:11 Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.
21:13 Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
21:14 Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
21:15 Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
21:16 Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
21:17 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
21:18 Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
21:19 Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
21:20 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
21:21 Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
21:22 Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
21:23 Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
21:23 Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
21:24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
21:25 Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
21:26 Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
21:27 Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
21:28 Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sæculum sæculi.
21:29 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
21:30 Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium.
21:31 Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
21:32 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.
21:32 Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
21:32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cæli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.

Monday, March 29, 2010

Il "chiacchiericcio delle opinioni dominanti" e Benedetto XVI: "Edúces me de láqueo hoc, quem abscondérunt mihi"


In te, Dómine, sperávi non confúndar in ætérnum: * in justítia tua líbera me.
Inclína ad me aurem tuam, * accélera ut éruas me.
Esto mihi in Deum protectórem, et in domum refúgii: * ut salvum me fácias.
Quóniam fortitúdo mea, et refúgium meum es tu: * et propter nomen tuum dedúces me, et enútries me.
Edúces me de láqueo hoc, quem abscondérunt mihi: * quóniam tu es protéctor meus.
In manus tuas comméndo spíritum meum: * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
Odísti observántes vanitátes, * supervácue.
Ego autem in Dómino sperávi: * exsultábo, et lætábor in misericórdia tua.
Quóniam respexísti humilitátem meam, * salvásti de necessitátibus ánimam meam.
Nec conclusísti me in mánibus inimíci: * statuísti in loco spatióso pedes meos.

Tuesday, March 2, 2010

Christians in Iraq: "Expugna Domine impugnantes me"

34:1 Júdica, Dómine, nocéntes me, * expúgna impugnántes me.
34:2 Apprehénde arma et scutum: * et exsúrge in adjutórium mihi.


34:3 Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.


34:4 Confundántur et revereántur, * quæréntes ánimam meam.
34:5 Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.
34:6 Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti: * et Ángelus Dómini coárctans eos.
34:7 Fiat via illórum ténebræ et lúbricum: * et Ángelus Dómini pérsequens eos.
34:8 Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: * supervácue exprobravérunt ánimam meam.
34:9 Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum: * et in láqueum cadat in ipsum.
34:10 Ánima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super salutári suo.


34:10 Omnia ossa mea dicent: * Dómine, quis símilis tibi?
34:10 Erípiens ínopem de manu fortiórum ejus: * egénum et páuperem a diripiéntibus eum.

Monday, February 22, 2010

Arapaho National Forest, Colorado: "Levávi óculos meos in montes"

120:1 Levávi óculos meos in montes, * unde véniet auxílium mihi.


120:2 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
120:3 Non det in commotiónem pedem tuum: * neque dormítet qui custódit te.

120:4 Ecce, non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.
120:5 Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, * super manum déxteram tuam.


120:6 Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.


120:7 Dóminus custódit te ab omni malo: * custódiat ánimam tuam Dóminus.
120:8 Dóminus custódiat intróitum tuum, et éxitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sæculum.

Friday, February 5, 2010

Blizzard 2010: "Benedícite, glácies et nives, Dómino"

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sæcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sæcula: Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus, et ánimæ justórum, Dómino: * benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sæcula.

Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sæcula.





Photo source: Bottom photo by S. Zeytinoglu, others by MCITL.

Friday, January 15, 2010

Haiti: "Deus, Deus meus, réspice in me: * quare me dereliquísti?"

21:1 Deus, Deus meus, réspice in me: * quare me dereliquísti? longe a salúte mea verba delictórum meórum.
21:2 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
21:3 Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
21:4 In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
21:5 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
21:6 Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.
21:7 Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
21:8 Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
21:9 Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero:
21:10 De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
21:11 Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.

-- Psalmus 21(1-12), Feria sexta ad Primam, Breviarium Romanum

(Photo sources, top: telegraph.co.uk and bottom: ft.com.)

Friday, January 8, 2010

Sedia Gestatoria: "ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam"

Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis.
Dispósui testaméntum eléctis meis, jurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt.
Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum ejus tu mítigas.
Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem ejus tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum bráchium cum poténtia.
Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * justítia et judícium præparátio sedis tuæ.
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit jubilatiónem.
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in justítia tua exaltabúntur.
Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri.