Friday, April 2, 2010

Venerdi Santo: "Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti?"

21:1 Deus, Deus meus, réspice in me: * quare me dereliquísti? longe a salúte mea verba delictórum meórum.
21:2 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
21:3 Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
21:4 In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
21:5 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
21:6 Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.
21:7 Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
21:8 Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
21:9 Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero:
21:10 De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
21:11 Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.
21:13 Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
21:14 Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
21:15 Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
21:16 Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
21:17 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
21:18 Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
21:19 Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
21:20 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
21:21 Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
21:22 Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
21:23 Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
21:23 Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
21:24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
21:25 Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
21:26 Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
21:27 Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
21:28 Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sæculum sæculi.
21:29 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
21:30 Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium.
21:31 Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
21:32 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.
21:32 Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
21:32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cæli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.