Quando natus es ineffabiliter ex Virgine, tunc impletae sunt Scripturae: sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum: te laudamus, Deus noster.-- Antiphona 2, Ad Laudes, Octava Nativitatis Domini
Oremus
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate foecunda, humano generi praemia praestitisti: tribue quaesumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meriumus auctorem vitae suscipere, Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
(Art: Bartolome Estaban Murillo, Virgin and Child)
