Sunday, October 31, 2010

Domini Nostri Jesu Christi Regis

IESU dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ante conspectum tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere nunquam; te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Iesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos.

Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a te, sed etiam prodigorum filiorum qui te reliquerunt; fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant.

Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor.

Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula! Amen.

Saturday, October 9, 2010

Drill Reaches Trapped Miners in Chile: "Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam"


29:1
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
29:2 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
29:3 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
29:4 Psállite Dómino, sancti ejus: * et confitémini memóriæ sanctitátis ejus.
29:5 Quóniam ira in indignatióne ejus: * et vita in voluntáte ejus.
29:6 Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
29:9 Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
29:10 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
29:11 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
29:12 Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
29:13 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adjútor meus.
29:14 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
29:15 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
-- Psalmus 29 , Feria secunda ad Matutinum, Breviarium Romanum

Photo: Relatives of the trapped miners celebrated on Saturday. (Ariel Marinkovic/Agence France-Press— Getty Images.)

Thursday, October 7, 2010

Sanctissimi Rosarii Beatae Mariae Virginis: "Ego mater pulchrae dilectionis"


24 Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei.
25 In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis.
26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini:
27 Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum.
28 Memoria mea in generatione saeculorum.
29 Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient.
30 Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt:
31 Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

Monday, October 4, 2010

S. Francisci Confessoris: "Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies"

17:17 Misit de summo, et accépit me: * et assúmpsit me de aquis multis.
17:18 Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et ab his qui odérunt me: * quóniam confortáti sunt super me.
17:19 Prævenérunt me in die afflictiónis meæ: * et factus est Dóminus protéctor meus.
17:20 Et edúxit me in latitúdinem: * salvum me fecit, quóniam vóluit me.
17:21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum retríbuet mihi:
17:22 Quia custodívi vias Dómini, * nec ímpie gessi a Deo meo.
17:23 Quóniam ómnia judícia ejus in conspéctu meo: * et justítias ejus non répuli a me.
17:24 Et ero immaculátus cum eo: * et observábo ab iniquitáte mea.
17:25 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum ejus.
17:26 Cum sancto sanctus eris, * et cum viro innocénte ínnocens eris:
17:27 Et cum elécto eléctus eris: * et cum pervérso pervertéris.
17:28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies: * et óculos superbórum humiliábis.
17:29 Quóniam tu illúminas lucérnam meam, Dómine: * Deus meus, illúmina ténebras meas.
17:30 Quóniam in te erípiar a tentatióne, * et in Deo meo transgrédiar murum.
17:31 Deus meus, impollúta via ejus: elóquia Dómini igne examináta: * protéctor est ómnium sperántium in se.
17:32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? * aut quis Deus præter Deum nostrum?
17:33 Deus, qui præcínxit me virtúte: * et pósuit immaculátam viam meam.
17:34 Qui perfécit pedes meos tamquam cervórum, * et super excélsa státuens me.
17:35 Qui docet manus meas ad prælium: * et posuísti, ut arcum æreum, bráchia mea.
-- Psalmus 17, S. Francisci Confessoris ad Matutinum, Breviarium Romanum

Art: Tempera on wood, Cosentini, 2002, MCITL collection.

Friday, August 20, 2010

S. Bernardi Abbatis et Ecclesiae Doctoris: "Narrántes laudes Dómini, et virtútes ejus: et mirabília ejus, quæ fecit."

Atténdite, pópule meus, legem meam: * inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Apériam in parábolis os meum: * loquar propositiónes ab inítio.
Quanta audívimus et cognóvimus ea: * et patres nostri narravérunt nobis.
Non sunt occultáta a fíliis eórum: * in generatióne áltera.
Narrántes laudes Dómini, et virtútes ejus: * et mirabília ejus, quæ fecit.
Et suscitávit testimónium in Jacob: * et legem pósuit in Israël.
Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: * ut cognóscat generátio áltera.
Fílii qui nascéntur, et exsúrgent, * et narrábunt fíliis suis.
Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei: * et mandáta ejus exquírant.
Ne fiant sicut patres eórum: * generátio prava et exásperans.
Generátio, quæ non diréxit cor suum: * et non est créditus cum Deo spíritus ejus.

Thursday, August 19, 2010

S. Johannis Eudes Confessoris: "Vidérunt ingréssus tuos, Deus"


67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
67:26 Prævenérunt príncipes conjúncti psalléntibus: * in médio juvenculárum tympanistriárum.
67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
67:28 Ibi Bénjamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
67:29 Príncipes Juda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
67:30 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
67:31 A templo tuo in Jerúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
67:32 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
67:33 Díssipa Gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægypto: * Æthiópia prævéniet manus ejus Deo.
67:34 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
67:35 Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
67:36 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia ejus, et virtus ejus in núbibus.
67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.

Monday, August 16, 2010

S. Joachim Confessoris, Patris B. Mariae Virginis: "Beatus vir"

Beatus vir, * qui in lege Domini meditatur: voluntas ejus permanet die ac nocte, et omnia quaecumque faciet, semper prosperabuntur.

1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.


--Psalmus 1